Correspondencia de Mutis a Linneo

Un poco serendípicamente dimos con esta carta, cuando lo que estábamos buscando era correspondencia de Humboldt. Pues bien, mientras hallamos lo que de veras buscamos, ofrecemos la transcripción de una carta de Mutis a Linneo, propiedad de la Sociedad Linneana de Londres, acompañada de la traducción castellana de Hernández de Alba (al parecer indirecta).
La misiva es apenas un abrebocas de otra publicación latina de Mutis, que ya corre bellamente impresa, pero que seguro tendrá mayor alcance en forma virtual.

Viro clarissimo experientissimoque DD Carolo Linnaeo Equiti

sal. pl. des. J. C. Mutis

Credideram proculdubio literas tuas v. h. accepturum me hac ocasione: ut enim rationem nullam plurium, quas hucusque ab Iullio anni 61 afferies; saltem illarum, quas Octobri proxime praeterito scripsi, rationem reddidisse existimarem. Etenim spe fere omni dejectus conatos omnes meos delusos sero novisse videor: nisi enim literarum omnium exempla servassem, exscripta iterum, quae diversa temporibus tecum communicavi, neque mittere rursus, neque negligentia nota, qua forsan inculpatus inficias apud te VH cujus literatum commercium me magni pendere non semel significavi, vindicari possem. Literis tuis benevolentiae plenissimis quamprimum accepi, eo quidem tempore, quo literarium commercium tecum inire meditabar, amplissimum responsum dedi. Iterum Martio anni 62 epistolam alteram scripsisse memini, adjungendo simul Formicarum Americae qualescumque meas observationes,

L1

Archivo epistolar del sabio naturalista don José Celestino Mutis. Bogotá: Presencia, 1983.

 

simulque tibi significando faunam Suecicam editionis posthumae, qua adhuc non sine gravissimo rerum mearum incomodo carere me novi, desiderasse ejusdem etiam anni labenti Jullio posteriores literas per viam Caracas fortunae tradere maluissem fecit quod obsidione Anglorum in Habanam commercium nostrum ulterius interruptum fuisse, literasque meas illic ad manus tuas pervenire spem fere nullam superesse, intellexerim. Tum etiam plantarum quorundam descriptiones, tum novae in Cartaginem Proregem nostrum comitante meae peregrinationis notitiam, literis illis adjungebam. Postea autem finito tandem bello, et commercio satis inito, Majo anni 63 quartas literas Cartagine datas iussas mittere constitui apud me, meroris plenum, et laborum meorum obeundi frustra spe fere omni destitutum. Adjungere etiam illis peroportunum videbatur et novae per aliam viam in priorem Proregis sedem peregrinationis ideam et itineris Americani, quod jamdiu meditabar, prospectum, Proregis nostri testimoniis honorificentissime confirmatum, Hispaniarum Regi Potentissimo tunc temporis missum. Anni itidem ejusdem Decembri post longam quinquaginta dierum peregrinationem priori sedi restiturus nimius festinanter scripsi eo potissimum consilio, quod interrupti fere ab initio commercij nostri causam manifestares, et me curis justo pressum, tandem liberatum velles. Januario itidem anni 64 vix ex aegritudine gravissima emergens, et a plenissima taediis plurimis recidiva non plane recreatus, sextas literas scripsi, quibus tunc addidisse memini descriptionem cujusdam Cracis, cujus speciem plane novissimam mihi credendam fecit corona ejus instar ficus pulcherrima, qua avis insignitur. Nunc iterum septimas dare decrevi, et ab humanitate amplissima tua mihi sperandum existimo, ne tibi VH arguta nimium haec sedulitas videatur. Quod enim – viris Alstroemer et Logie decedentibus, et tibi etiam primis literis amplissime pollicitus sum, me omnes res meas diligentissime tibi perscripturum, summa fide fieri semper curavi, et ita fieri in posterum curabo, ut omnes meas literas denuo exscriptas ad manus tuas pervenire efficiam, ut alibi etiam significavi.

L1 - copia

Harum enim omnium exempla mittere possum, et si forte minus te delectarent, ne molestiam tibi cum impensis meis exhiberem, facias me certiorem perquam vellem. Nunc vero ob turbulentam Medicinae praxim qua demergor, et labores novissimos naturalis Philosophiae elementa publice docendi, nimia temporis angustia sic premor, ut Orationi inaugurali pro Philosophia Newtoniana contra peripateticos ad Scholas coram Prorege amplissimo, et Judicibus sapientissimis habendae, finem adhuc imponere non potuerim. Quamobrem incoepti etiam operis de glebis aureis memorabilibus[1] exemplum hac ocasione uti erat animus, ad te mittere, ut Academiae scientiarum illud communicares, me non posse facile perspicies. Verum ne plane ineptissimae hae literae tibi viderentur, iconem et flores quosdam cinchonae adjungere duxi. An descriptionis suae figuram ullam addiderit celeberrimus de la Condamine, vel an plantam siccam examinasse tibi licuerit, necne, cum nullam notam in descriptione Cinchonae editionis Holmiae 54 videam, non plane mihi constat.

Ne multis. Recentissimas accepi literas Gadibus datas ab Amicissimo et eruditissimo Doctore Salvarezza, in quibus erat, ipsum Januario labentis anni quamdam meam ad te missam epistolam Domino Bellman tradidisse. At quaenam ex superioribus, quas dedi, et accuratissima serie recensere existimavi, quaenam ex iis inquam esse potuerit dubitare me faciunt plurimae literarum mearum infaustae sortes. Sed hoc erit certius, si Tu Vir H. ad me idem scripseris. Quapropter literas tuas, et operum tuorum exemplum osculari impatiens expecto. Fac valeas, et Amici procul remotissimi, sed sincero et cultu devotissimo te prosequentis, sui memor. Iterum vale.

Dabam in Santa Fé de Bogotá die 24 septembris 1764.

L2

[1] De glebis aureis memorabilibus.—Informe sobre el descubrimiento y aplicaciones de la Platina del Chocó(1774).— Informe acerca del estado de la minería y riqueza mineral del reino de la Nueva Granada (1782).— Relación de las operaciones y experimentos… para indagar cuál es el mejor método de beneficiar los minerales de plata, si el de fundición o el de amalgamación (1786).

Fuente: Sociedad Linneana de Londres.

Fuente: Sociedad Linneana de Londres.

 

 

Deja una respuesta

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Salir /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Salir /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Salir /  Cambiar )

Conectando a %s